little flowers of faith: daisies                       little flowers of faith: daisies

Le blog de la Bergerie                         Sharing the faith . . . in English . . . et en français!   

 

Miserere

Miserere mei, Deus: secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuorum: dele iniquitatem meam.
Amplius lava Me ab iniquitate mea: et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco:
et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum contra me est semper.
Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum; et in peccatis concepit me mater mea.
ecce enim veritatem dilexisti;
inserta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi
Asperges me hysssopo, et mundabor:
lavabis me, et super nivem dealbabor.
auditui meo dabis gaudium et laetitiam:
Et exsultabunt ossa humiliata.

Averte faciem tuam a peccatis meis:
et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus:
et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua:
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui :
Et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas :
Et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae :
Et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
Domine, labia mea aperies :
Et os meum annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si vluisses sacrificium, dedissem utique :
Holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus :
Cor contritum et humilatum, Deus, non despicies.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion :
Ut aedificentur muri Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae,
Oblationes, et holocausta:
Tunc imponent super altare tuum vitulos.

Ruisseau enneigé

 


Le blog de la Bergerie    Home    Site Map   Articles    Prayers   Cooking   Photos   Books    FAQ    Links    Contact Us